Bulla declarationis facultatum Vicariorum Apostolicorum Tunchini, Cochinchina, & Nanchini in Sina.

Bulla declarationis facultatum Vicariorum Apostolicorum
Tunchini, Cochinchinæ, & Nanchini in Sina.
CLEMENS PAPA IX.
Ad futuram rei memoriam.
SPeculatores Domus Israël, quæ est Sancta Dei Ecclesia, in terris
à Domino constituti, ad illa præcipuè caritatis, atque vigi-
lantiæ nostræ Pastoralis studia conuertimus, quæ Christianæ Reli-
gionis, Catholicæque fidei propagationem concernunt; vt illis cer-
tam atque prudentem, ex solita huius Sanctæ Sedis prouidentia,
& rectitudine, normam tradamus; & sublatis dubijs, atque con-
trouersijs, quæ inter Operarios in Vineam Domini missos, in ea-
que sedulò laborantes, enasci illorumque labores, & laborum fru-
ctum turbare, vel impedire possent, omnia piè, sanctèque (quan-
tum Dominus donare dignatur) disponere satagamus, quo optati
surgant, benedicente Domino, fructus, ac ad maturitatem perdu-
cantur, Sanctaque Mater Ecclesia vberioribus, atque lætioribus in
dies gaudeat incrementis. Cùm itaque sicut Venerabilis Frater Fran-
ciscus Episcopus Heliopolitanus, Vicarius Apostolicus in Regno
Tunchini, cum administratione Prouinciarum Sinæ huic Regno ad-
iacentium, videlicet Iunam, Quieckeu, Hucquang, Sucenen,
Quangsij, & Laos, à fel. rec. Alexandro Papa Septimo Præde-
cessore nostro constitutus, & deputatus tàm suo, quàm Venerabilis
pariter Fratris Petri Episcopi Beritensis Vicarij Apostolici Cochin-
chinę, cum administratione infrascriptarum Prouinciarum Sinæ,
videlicet Cechiang, Fochien, Quantumg, Chiamsi, Insulę Hay-
nan, & aliarum Insularum, atque etiam Episcopi Metellopolitani
consecrati, aut mox consecrandi Vicarij Apostolici Nanchini in Si-
na, cum administratione Prouinciarum Pechin, Xansij, Xan-
tung, Honan, Xensij, Coreæ, & Tartariæ ab eodem Alexandro
Prædecessore pariter constitutorum, cum extensione administratio-
nis dicti Episcopi Metellopolitani ad Ciuitatem Iuthiæ, totumque
Siami Regnum à nobis nuper facta, nominibus, nobis exponi fe-
cit, quòd in dictis Regnis, & Prouincijs reperiantur diuersorum
Ordinum Religiosi, tam à suis respectiuè Superioribus generali-
bus, quàm à Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum
S. R. E. Cardinalium, negotijs Propagandæ Fidei præpositorum,