Razón de lo que se les mandó a los misioneros por este capítulo. Año 1702.

+
Razón de lo que se les mandó a los mi-
sioneros por este capítulo.
Año 1702.
Anno Domini millesimo septigentesimo quarto, die vero octava
mensis Octobris, congregatum fuit Capitulum privatum in almo
Conventu Sancti Pauli Manilensis, Provinciæ Sanctissimi No-
minis Jesu, Insularum Philippinarum, Ordinis Eremitarum
S. P. N. Augustini, indictum iussu Rdi. P. N. Fratri Ioannis
Baptistæ de Olarte, Sacræ Theologiæ Lectoris, præfatæ Provin-
ciæ Prioris Provincialis, in quo interfuerunt etiam Reverendi
Patres, scilicet P. N. Lector Fr. Josephus Lopez, Provincialis ab-
solutus, P. Fr. Josephus Ægidius præses præteriti Capituli, P.
Lector Fr. Joannes Chrysostomus, et Pater Fr. Sebastianus
de Foronda Diffinitores, et P. N. Fr. Franciscus de Zamora
Provincialis absolutus, et P. Fr. Joannes de Aguirre additi
pro Diffinitoribus; et Patres Fr. Josephus Zalduendo, et Fr.
Dominicus Ruíz Visitatores. Quibus diffinitorialiter, divi
flaminis iubare inuscato, congregatis, prælibatus R. P. N.
Prior Provincialis exposuit, quatenus ob ingressum in Sina-
rum Provincias Excellentissimi Domini Caroli Thomæ de
Maillar et Tournon, Patriarchæ Antiocheni, SS. D. N. Cle-
mentis, divinam providentiam Papæ Undecimi Commissaris, et
Vicariis Apostolici, cum potestate

ex præcepto prælibati Excelentmi. Dñi. Patriarchæ innovetur
et sanciatur. Qui omnes, post tanti ponderis negotiis exactam
trutinationem, Unanimi consensu decreverunt, quod executio-
ni stricte mandetur, quod iam antea ab ipsa hac Provin-
cia stabilitum, et decretum fuerat, in Congregatione super
rebus Sinicis, habita in hoc Conv. die 27. Augusti anni 1691.
Ubi mandatum, sancitum, et stabilitum fuit, quod itidem,
nunb âb præfatis Patribus fuit protractum, reproductum, et
confirmatum scilicet. In primis quod omnibus Religiosis hu-
ius Provinciæ sodalibus sinarum Missionariis, enixe iniun-
gatur, ut in vocatione, quam vocati fuerunt permanere procu-
rent; et animarum saluti providere studeant; et optimos fru-
ctus in æterni Patris tam. horrea afferant in patientiam, pondus
diei, et æstus supportantes; ne amplissimæ messis temporane-
um, et serotinum, operariorum pænuriam defungi permittant;
dummodo in ipso statu, qui hactenus viguit, illorum subiec-
tio Dominis Vicariis Apostolicis permaneat, iuxta Sac. Con-
gregationis de Propaganda Fide, prælibatum decretum. Sed
si aliter circa prædictam illorum subiectionem, et obedien-
tiam denuo innovetur, aut sanciatur ab Excelentmi. Dño.
Patriarcha legato, præter quam hactenus usu viguit. Tunc
præfatus Religiosis Missionariis optio detur eligendi, scilicet
vel manendi in præfatis Sinarum Missionibus, seu in hanc
redeundi Provinciam. Et illis qui in suam primam vocatione
manere voluerint annualia subsidia, quæ Catholicus Hispa-
niarum Rex noster illi assignat, scilicet centum argenti unci-
as, vulgo pesos, annuatim per nos transmittentus, donec rega-
lis munificencia manum porrexerit pro dicta eleëmosynam elar-
giendam Ime conductiones Religiosorum pro huius Provinciæ
conservatione minime poterit deinceps adoriri sed si illam
retraxerit, et extunc præfatis Religiosis Missionariis minime
subsidia pro alimoniis hæc nostra Provincia conferre pote-
rit. Quia nimia illius impigneratio, imo ex ære alieno gra-
vatio, pro illis sublevandis nullo modo poterit illorum an-
nuale subsidium astipulari. Nam conductiones Religioso-
rum pro huius Provinciæ conservatione dificile poterit de
inceps adoriri. Illi vero qui in hanc redire Provinciam in-

Provincia super sinicae missionis negotiis tenoris proe-
sentis scilicet.